monumenta.ch > Hieronymus > sectio 6 > sectio 366 > sectio 11 > sectio 215 > sectio 103 > sectio 1 > sectio 206 > sectio 61 > Hugutio Pisanus, Derivationes, p4, C 44
Hugutio Pisanus, Derivationes, C, , C 43 <<<     >>> C 45

C 44 HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS

1  CARPO -pis -psi -ptum, verbum activum, idest capere, reprehendere, diminuere, scindere, dissipare, preparare, purgare, unde carptim sparsim, distinctim, divisim, carpendo eligenter, et hoc carpentum -ti quoddam genus curruum, unde Iuvenalis ‘carpento vehitur pinguis Damasippus’; quod autem dicitur carpentum quasi carrus pompaticus, quia in pompis solet haberi, potius videtur esse ethimologia quam compositionis ostensio; unde hic carpentarius, qui facit vel ducit carpentum; dicitur tamen generaliter omnis artifex lignarius carpentarius; unde hic carpentariolus diminutivum. 2  Item a carpo hec Carmentis, idest dea carminum, et fuit mater Evandri, unde hoc carmen; vel carmen dicitur quia qui illud canebant mente carere credebantur, vel dicitur a carpo -pis quia carptim pronuntietur, et dicitur carmen quicquid pedibus continetur; carmen etiam dicitur scriptum de aliquo delectabili cum metro, unde Boetius ‘carmina qui quondam’ et cetera; carmen etiam dicitur quilibet cantus cum metro, unde liber odarum intitulatur liber carminum, idest cantuum, quia quelibet eius distinctio cantabilis est; unde carmineus -a -um, et carmino -nas vel carminor -naris, idest carmina facere, et ad lanam pertinet: carminare lanam, quasi carpere et purgare. 3  Item a carpo hic scirpus, idest iuncus quia carpat. 4  Terentius ‘queris nodum in scirpo’; et inde scirpeus -a -um. 5  Item a carpo hic carduus quasi carpus, et inde hec carduelis, quod et hic carduel dicitur pro quadam ave, quia spinis et carduis pascitur, unde apud Grecos acantis dicitur ab acantis, idest spinis quibus pascitur, et hic cardo -nis, quia vertendo carpatur, vel dicitur a cardian, quod postea dicetur; et hic carbo, quia ab igne carpatur, vel potius a careo sicut dicetur. 6  Item a carpo hic caper, quia carpat virgulta, vel a capio quia capiat ardua vel aspera, vel dicitur sic secundum quosdam a crepitu crurum, et inde caperatus -a -um, idest squarrosus, verrucosus, tuberosus, gibberosus, pupulosus, inequalis, rugosus ad instar bsb34420.38 cornu capri; et hec capra, unde capella diminutivum, tam pro parva capra quam pro parva ecclesia, que nec habet baptisterium nec cimiterium, et dicitur sic quia olim tabernaculum de pellibus caprarum erat cohopertum; unde hec capellula diminutivum, et hic capellanus tam pro sacerdote illius ecclesie quam pro parochiano, unde hec capellana. 7  Invenitur etiam capellanus -a -um adiectivum. 8  Item a caper vel capra caprinus -a -um, et hic et hec caprilis et hoc -le in eodem sensu, et hoc caprile -lis idest stabulum caprarum, et hic caprarius qui custodit capras. 9  Item a caper vel capra hic capreus, idest silvestris caper, quia sit similis capro, unde hec caprea, idest silvestris capra, et hic capreolus -li, diminutivum tam caprei quam capri, unde hec capreola diminutivum similiter tam capre quam capree, et nota quod caprei et capree dicuntur dorcades et ibices, sicut postea dicemus. 10  Item a caper per compositionem hic capricornus -ni, animal quoddam quod et rinoceros et egoceros dicitur, et dicitur capricornus quasi caprina habens cornua; Capricornus etiam dicitur quoddam signum celeste. 11  Item componitur caprigenus -a -um, quod melius dicitur hic et hec caprigena, scilicet pecus genitum a capra. 12  Item a carpo hec caprificus, quedam herba sic dicta quia parietes quibus innascitur carpit et fodit et rumpit extra e latebris quibus concepta est; vel dicitur a fico, quia ficus arbor eius remedio fecundetur, unde Persius (1, 24-25) ‘et que semel intus innata est rupto iecore exierit caprificus’. 13  Carpo componitur discerpo -pis, idest diversis modis carpere, scindere, laniare; decerpo -pis, idest de aliis carpere idest eligere; excerpo -pis, idest extra carpere, eligere, extrahere; et ab istis omnibus verbalia, et sunt activa sicut et primitivum.

bnf15462.45 med275.34

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik